monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 47, 7
His igitur ita se habentibus, annum passionis dominicae diligenter inquirere, nec ignota quaerendi via est, si non computus errat alicubi. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides, Dominum in carne paulo plus quam XXXIII annis usque ad sua tempora passionis vixisse, quia videlicet XXX annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur, et tres semis annos post baptisma praedicaverit, sicut Ioannes in Evangelio suo non solum commemorato redeuntis Paschae tempore perdocet, sed et idem in Apocalypsi sua.